Harrius Potter est series librorum phantasticorum septem ab Ioanna Rowling scriptrice Britannica composita, e quibus duo linguae redditi sunt Latinae. Libri incepta periculaque tractant magi adulescentis Harrii Potteri, necnon eius amicorum Ronaldi Vislii et Hermionis Grangerae, quippe qui artibus magicis apud Scholam Hogvartensem studeant