Virgo et Unicornis, a Dominico Zampier (1581–1641) annis 1604–1605 picta
Virgo et Unicornis, a Dominico Zampier (15811641) annis 16041605 picta

Unicornis est animal fabulosum in doctrina populari Europaea, quod usque a Medio Aevo plerumque equi candidi magno cornu praeacuto et tortuoso ex fronte prominente, et aliquando barba capri ungulisque diffissis simile est.

Auctores antiqui vocabulis utebantur quae sunt unicornis, monoceros (μονοκέρως, μονόκερως), rhinoceros (ῥινόκερως), ad varia animalia, vera credita, describenda. In antiquitate posteriori nova forma unicornuus apparuit. Latinitate astronomorum monoceros est nomen eae constellationis quae figuram unicornis monstrare censetur. Sensus compositionalis verbi unicornis est 'unum cornu habens' vel 'cui unum cornu est'. In mundo vero, nonnulla sunt animalia quibus haec descriptio convenire videtur, sicut Rhinoceros indicus, tarandrus, Monodon monoceros, Oryctes nasicornis. Porro sunt animalia bicornia, quorum singulis quibusdam aut cornua in unum creverunt aut vitio quodam genetico alterutrum cornu non exstitit aut, quod rarissime fit, unum tantum cornu in media fronte crevit ...