Quod feles saepissime faciunt: feles "calico" dormit, feles albus lavatur.
Quod feles saepissime faciunt: feles "calico" dormit, feles albus lavatur.

Fēlēs sive fēlis (confer cattus, murilegus) est species parvorum mammiferorum carnivororum familiae Felidarum. Species ex una vel pluribus speciebus feris generis Felis orta est: Felis silvestris Europae, Felis libyca Africae, aut Felis manul Pallas Asiae. Aegypti feles domesticos habuerunt tertio millennio a.C.n., fortasse etiam antea; cum hominibus ergo quattuor milia annorum feles convivit. Felinologia est biologiae ramus qui de felinis, inter quas feles, tractat. Multae sunt varietates felium, quae inter se coloribus, pilis, forma caudae, magnitudine differunt. Praedatores periti sunt qui mures, rattos, aves, et alia parva animalia comedunt; possumus dicere venationem esse solum ludum felium. Visus feles est acutissimus, praecipue noctu; auditus quoque egregia est. Feles est animal intelligens, gracile, venustum.