Lingua Catalana vel Catalanica (ipsa lingua català) est lingua Indoeuropaea Romanica, orta Medio Aevo ab Latina vulgari Romanorum, qui in parte orientali Pyrenaeorum montium consederant. Catalane loquuntur 9 200 000 hominum, quorum fere dimidio est patria lingua, in Catalaunia, in Insulis Baliaribus, in Andorra, in Finibus Aragoniae, in Rossilione, inque Sarda urbe Algario, et in Communitate Valentina inque Murciano pago Carche. Quod in Valentia Murcianoque lingua Valentina (valencià) appellatur normaque alia regitur quam in ceteris terris, Catalana lingua pluricentrica habetur. Populi quoque parvi Catalane loquuntur totam per orbem, in quibus clarissimi sunt 200 000 loquentes in Argentina. Regio propria linguae Catalanae comprehendit 68 730 km² et 13 529 127 hominum (2009),in 1687 municipiis.