Codex Hammurabi in stela Susis reperta nunc Lutetiae apud Museum Lupariense ostentatus, pars anterior et superior sculpta : Rex Hammurabi deum Šamaš veneratur qui ei virgam et circulum porrigit.
Codex Hammurabi in stela Susis reperta nunc Lutetiae apud Museum Lupariense ostentatus, pars anterior et superior sculpta : Rex Hammurabi deum Šamaš veneratur qui ei virgam et circulum porrigit.

Codex Hammurabi est praeclarissimus legum codex, a rege Hammurabi Babylonis promulgatus. Textus in primis stela Susis reperta traditus est, quamquam sunt etiam tabellae fictiles quae partes huius codicis praebent.

Hieme annorum 1901 et 1902 archaeologi Francici tria magnae stelae basalticae fragmenta e quattuor partibus cuneiformis signis inscriptae et paene integrae Susis invenerunt, ubi a quodam Elamitarum rege duodecimo saeculo a.C.n., pretiosa victorum praeda, advecta in arce exhibita erat. Nam in maiorem Hammurabi regis (1792-1750 a.C.n.) gloriam, cuius effigies summo lapide sculpta stat ante sedentem deum solis et iustitiae Šamaš, regi virgam et circulum (insignia regia) porrigentem, octavo decimo saeculo a.C.n. Accadice exarata et erecta erat. Ex aula templi Sipparensis Šamaš Elamitae ea rapta esse videtur, etiamsi fieri quoque potuit ut in palatio Babyloniaco steterit. Haec stela seriem circiter 275 legum vel potius iudiciorum praeferebat quarum minima pars tantum illo tempore minutis fragmentis in bibliotheca Assurbanipalis repertis nota erat. Iam anno 1902 assyriologus Iohannes Vincentius Scheil tria milia et quingentas lineas illius textus publicavit