Universum, olim creatum, an semper fuit?
Universum, olim creatum, an semper fuit?

Argumentum cosmologicum est quod docet ipsum universum testimonio esse exsistentiae Dei, nam constat universum (vel mundum) aliquo modo effectum esse, et quibuscumque de causis effectum sit, primam causam causa caruisse oportet: quod caput causarum Deus esse creditur. Argumento cosmologico usi sunt iam Plato, Aristoteles, Thomas Aquinas, Cartesius, Leibnitius multique alii, et inter laicos quoque magna in gratia positum est. Si enim quemlibet, cur in Deum credat, interroges, sine ulla retractatione aliquid simile argumento cosmologico respondeat. Hoc quidem humanae naturae congruum est: si effectum videris, effectorem quaeres; itaque antiqui, cum ictum fulminis viderant, ab Iove missum esse credebant.

Argumentum cosmologicum etiam a compluribus philosophis neotericis defenditur, sicut Gulielmus Craig, Bruce Reichenbach, Richard Swinburne, quorum argumentationes Michael Martin pertractat et redarguit