Georgius Cantor anno 1894 lucis ope pictus
Georgius Cantor anno 1894 lucis ope pictus

Theoria copiarum est ramus mathematicae qui copias tractat, quae sunt conlationes rerum. Quamquam res cuiuslibet generis conligi in copias potest, theoria copiarum saepissime adhibetur ad res quae ad mathematicam pertinent. Hodiernum theoriae copiarum studium a Georgio Cantor (vide imaginem) et Ricardo Dedekind annis 1870 coeptum est. Theoria paradoxorum in simplice copiarum theoria iam excogitata, multa systemata axiomatica saeculo vicensimo ineunte proposita sunt, quorum axiomata Zermelo-Fraenkel et axioma electionis sunt notissima.

Adhibetur lingua theoriae copiarum in definitionibus paene omnium rerum mathematicarum, sicut functiones, et notiones theoriae copiarum per curriculum mathematicae docentur. Facta elementaria de copiis et membra copiarum doceri possunt in schola primaria, cum diagrammatibus Venn et Euler, ut conlectiones corporearum rerum quotidianarum discuntur. Hoc in contextu, operationes elementariae, sicut unio intersectioque copiarum, disci possunt. Notiones difficiliores, sicut cardinalitas, sunt constans curriculi baccalaureati in mathematica pars ...