Foedus Trium Imperatorum die 22 Octobris 1873 ab Alexandro II, imperatore Russiae, Gulielmo I imperatore Germanico atque Francisco Iosepho imperatore Austro-Hungarico in Palatio Belli Fontis apud Vindobonam signatum est.

Decreta et consilia recensere

Foedus trium priscorum morum studiosorum imperatorum signatum est, ut "pax hodierna Europae teneretur et res novae - etiam vi adhibita - supprimerentur". Si quae controversiae orirentur, imperatores familiariter eas componerent. Re vera Otho de Bismarck cancellarius Theodiscus hoc foedere Russiam et Austriam impedire conabatur, ne socii Franciae fierent.

Finis foederis recensere

Mox autem foedus fractum est: Inter Crisem Balcanicam (1876 - 1878) Russia contra voluntatem Austriae Imperium Ottomanicum aggressa est. Anno 1881 eadem imperia Ligam Trium Imperatorum signaverunt.

Nexus externi recensere