Confoederatio Germanica

(Redirectum de Foederatio Germanica)

Confoederatio Germanica[1][2] vel Foedus Germanicum[3] (Theodisce Deutscher Bund) fuit foederatio Germanicarum civitatum, quae die 8 Iunii 1815 inter Conventum Vindobonae condita est, ut hae civitates, Sacro Romano Imperio anno 1806 soluto, novo quodam vinculo inter se coniungerentur. Ea confoederatio e triginta octo civitatibus constabat, inter quas quattuor liberae urbes erant.

Confoederatio Germanica, 18151866. Confoederationis limes linea rubra depingitur.

Anno 1833, inter multas civitates confoederationis Germanicae societas portorii Germanica facta est.

Confoederatio Germanica finem habuit, cum in controversia Borussiae et Austriae de Slesvico et Holsatia administrandis 1865 confoederatio, Austria suadente, bellum contra Borussiam decerneret et Borussia de confoederatione decederet. Anno 1866, bellum, postea Bellum Germanicum (Theodisce deutsch-deutscher Krieg) dictum, tredecim civitatum "foederi fidarum" (Theodisce bündnistreu) Austria duce contra duodeviginti secessionistas gestum est, quo bello exercitus sociorum Austriae devictus est.

NotaeRecensere

  1. [1] "AntiQBook": Meyer, Philipp Anton Guido von (ed.), Corpus Juris Confoederationis Germanicae: Oder Staatsacten für Geschichte und öffentliches Recht des Deutschen Bundes: Nach offiziellen Quellen herausgegeben: Ergänzt und bis auf die neueste Zeit fortgeführt von Heinrich Zoepfl.] Ed. tertia. Vol. 2: Beschl Frankfurt am Main, Brönner, 1859.
  2. Liber apud books.google.de. Historia Ecclesiæ Christianæ, a nativitate Salvatoris usque ad obitum Pii vii. Auctore Antonio Klein. Graecii 1828.
  3. Liber apud books.google.de. De matrimoniis mixtis inter Catholicos et Protestantes. Scripsit Augustinus de Roskovány. Quinque-Ecclesiis 1842.

BibliographiaRecensere

  • Angelow, Jürgen. 2003. Der Deutsche Bund. Darmstadii: Wissenschaftliche Buchgesellschaft, ISBN 3-534-15152-6. (Germanice)
  • Müller, Jürgen. 2005. Deutscher Bund und deutsche Nation 1848–1866. Goettingae: Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 3-525-36064-9. (Germanice)

Nexus externiRecensere