Ficus Ruminalis arbor silvestris est quae ab antiquis Romanis sacra et insignis pro pietate Romana habebatur. Ea in ripa Tiberis iuxta Lupercal, quod sub Palatino monte fuit, stabat, ubi lupa infantes pueros Romulum et Remum relictos invenit. Arbor Ruminae, deae nutricum infantiumque, dedicata et templo deae circumcincta est.

Nomen recensere

Adiectivum ruminalis e Rumina, dea nutricatus, nomine ductum est. Cuius etymologica origo rumis aut ruma substantiva sunt. Sunt philologi, qui eius adiectivi originem Romae et Romulo nominibus attribuant, si Roma et Romulus ab antiquo Tiberis nomine, quod Rumon est, nomen acciperint.

 
Lupa pueros infantes Romulum et Remum lactat, iuxta deus Tiberis umero reclinatus cubat atque supra Palatinus mons est.

Fabula recensere

Lupa infantes pueros Romulum et Remum relictos in ripa Tiberis sub arbore fici invenit. Ficus umbram pueris offerebat dum eos  lupa lactabat. Postea pastor Faustulus, qui eos repperisset, cum Acca Larentia uxore curam pro pueris habuit.

Historia recensere

In uno Naturalis historia loco (Plin. N.H. XV.20.77.) Plinius Maior augurem Attium Navium arborem in Comitium transtulisse significat, sed eum eventum non satis plane explicavit scribens: “tamquam in comitium sponte transisset Atto Navio augurante.” Quamquam ab eo augure Ficus Navia nomen accipit, Tacitus (Tac. Ann. XIII.58.) Arborem Ruminalem eam appellat, fortasse Ficum Naviam in Fici Ruminalis loco satam significans. Livius (Liv. I.4.5.) ad suum tempus arborem, quam Ficum Ruminalem nominet, vivere scribit, sed Ovidius (Ovid. Fast. II.411 ff.), aetate paulum posterior Livio, tantum vestigia arboris, quae solum caudex esse posset, remanere nuntiat.

Fontes antiqui recensere