Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Fibrosis est incrementum synthesis collageni, imprimis typi I. Hoc ob incrementum intra organum vel textum nimii fasciculi collageni fibrosi formantur. Causae possunt esse reactivae, restituentes, vel pathologicae. Effectus visibilis est formatio cicatricis.

Fibrillae fibroticae cellularum muscularum cordis (ad sinistram), ibi fusce coloratae

Si formatio fibrosis a cellula singulari demissa sit, sic de fibromate dicitur.

Exemplum fibrosis est fibrosis pulmonum.

Fibrosis pulmonumRecensere

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Fibrosis pulmonum

Fibrosis pulmonum signifcat formationem cicatricum disseminatarum pulmonum cum effectibus flexibilitatis textus diminutae; itaque imprimis inspiratio impedita ("restrictio") evolvit. Adhuc medicamenta fibrosem curantia incognita sunt. Tractatio ad depravationem impediendam spectat.

Nexus interni