Ferculum zodiacale Trimalchionis

Ferculum zodiacale in cenam Trimalchionis infertur in episodio "Cena Trimalchionis" mythistoriae Satyricon Petronii Arbitri.

Repositorium rotundum "duodecim habebat signa in orbe disposita, super quae proprium convenientemque materiae structor imposuerat cibum: super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, super scorpionem . . . [pisciculum marinum], super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos. In medio autem caespes cum herbis excisus favum sustinebat."[1]

Convivae autem "tristiores ad tam viles accessimus cibos", sed verum ferculum sub repositorio iacebat: "videmus infra altilia et sumina leporemque in medio pinnis subornatum, ut Pegasus videretur. notavimus etiam circa angulos repositorii Marsyas quattuor, ex quorum utriculis garum piparatum currebat super pisces, qui quasi in euripo natabant."[2]

Ferculum enim zodiacale non ad edendum infertur sed ad sermones Trimalchionis incitandum, qui postea de mythologia et astrologia signorum zodiacalium suo modo disserit:

"Caelus hic, in quo duodecim dii habitant, in totidem se figuras convertit, et modo fit aries. Itaque quisquis nascitur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, caput praeterea durum, frontem expudoratam, cornum acutum. Plurimi hoc signo scholastici nascuntur et arietilli ... Deinde totus caelus taurulus fit. Itaque tunc calcitrosi nascuntur et bubulci et qui se ipsi pascunt. In geminis autem nascuntur bigae et boves et colei et qui utrosque parietes linunt. In cancro ego natus sum. Ideo multis pedibus sto, et in mari et in terra multa possideo; nam cancer et hoc et illoc quadrat. Et ideo iam dudum nihil supra illum posui, ne genesim meam premerem. In leone cataphagae nascuntur et imperiosi; in virgine mulierosi et fugitivi et compediti; in libra laniones et unguentarii et quicumque aliquid expendunt; in scorpione venenarii et percussores; in sagittario strabones, qui holera spectant, lardum tollunt; in capricorno aerumnosi, quibus prae mala sua cornua nascuntur; in aquario copones et cucurbitae; in piscibus obsonatores et rhetores. Sic orbis vertitur tamquam mola, et semper aliquid mali facit, ut homines aut nascantur aut pereant. Quod autem in medio caespitem videtis et super caespitem favum, nihil sine ratione facio. Terra mater est in medio quasi ovum corrotundata, et omnia bona in se habet tamquam favus." "Sophos!" universi clamamus et sublatis manibus ad cameram iuramus Hipparchum Aratumque comparandos illi homines non fuisse ...[3]

Nexus interni

Notae recensere

  1. Petronius, Satyrica 35.1-5
  2. 36.2-3
  3. 39.4-40.1

Bibliographia recensere

  • K. F. C. Rose, J. P. Sullivan, "Trimalchio's Zodiac Dish (Petronius, Sat. 35. 1-5)" in Classical Quarterly vol. 18 (1968) pp. 180-184
  • Barry Baldwin, "A Note on Trimalchio's Zodiac Dish" in Classical Quarterly vol. 20 (1970) p. 364
  • T. W. Richardson, "A Further Note on Trimalchio's Zodiac Dish" in Classical Quarterly vol. 22 (1972) p. 149


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.