Aperire sectionem principem

Family Guy (titulus Anglicus, scilicet "Vir familiae" seu "Pater Familias") series televisiva Americana satirica est picturarum animatarum. A Seth MacFarlane creata, atque in CFA a Fox Broadcasting Company distributa et transmissa ex 1999 ad 2002 et 2005 ad diem hodiernum (2019). Nunc iam series septendecim tempora numerat.

In episodiis huius seriei primas partes agit Americana familia ipsa Griffina mediocris quinque capitum quae oppidum Quahog habitant. Familia Griffina est Petrus (Peter) pater familias, Ludovica (Lois) uxor, filii Stephanus (Stewie) et Christianus (Chris), filia Margarita (Meg) et canis Brianus (Brian).