Eventuum servitium (Esperantice: Eventa Servo) utilissimas atque sat recentes paginas interretiales complet in quibus cunctae in orbe terrarum res gerendae Esperanticae in elencho uno cogantur. Ita fas est.

Eventa Servo

HistoriaRecensere

 
Ferdinandus Chayani, inventor

Ob idiomatis Zamenhofiani partes internationales agitur videlicet de eventibus ubique terrarum celebrandis. Homines activi ipsi spectaculorum novorum dies inscribere atque photographias documentaque addere vocantur, cum homines passivi quotidie eventuum varietate multiplici frui possint.

Systema omnibus libere adhibere licet secundum permissionem AGPLv3+ quod auctor Ferdinandus Chayani Brasilianus magnanimiter Universali Societati Esperanticae (UEA) dono donaverat. Itaque die 15 Aprili 2019 UEA id officiale declaravit in nuntio Gazetara Komuniko numero 796[1]. Etiam Associatio iuventutis Esperanticae internationalis servitio libenter utitur.

Pandemia Coronaviri saeviente gloria servitii huius sine dubio ocius aucta est. Antea paginae Hungaricae quibus titulus Internacia Kalendaro multos annos gorgo atque fido esperantistas de spectaculis congressibusque novis certiores fecerant.[2] Anno 2018 Ivo Nevelsteen et anno 2020 Robinus van der Vliet rem perficiebant.

Certamina indicta atque res magistris praelectoribusque dedicatae tamen separatim offeruntur.

BibliographiaRecensere

Fernando Chayani: "Eventa Servo – La nova sistemo por diskonigi Esperantajn eventojn", in: Kontakto, 288/2018, p. 21

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere