Eugenius Onegin (titulo Russico Евгений Онегин) est fabula poetica (mythistoria in versibus) ab Alexandro Puškin inter annos 1823 et 1831 scripta. In serie inter annos 1825 et 1832, anno 1833 in forma completa edita est. Unum ex magnorum operum litteraturae Russicae habetur, ut 'encyclopaedia vitae Russicae' temporis creationis suae aestimatum.

Editio prima

Fere totum opus ex 389 strophis tetrametri iambici componitur, schemate consonantiae AbAbCCddEffEgg (hae "strophae Oneginenses" appellabantur).

Et Petrus Čajkovskij suam operam Eugenium Onegin anno 1879 composuit.

Eventa fabulae recensere

 
Eugenius Onegin ab Alexandro Puškin pictus

Eugenius Onegin, vir iuvenis nobilis Petropolitanus, ad praedium rusticum (quod hereditatem cepit) venit. Ibi fere ut anachoreta colebat, sed amicitiam fecit cum Vladimiro Lenskij accolentem, quum amici illi typos conscientiae oppositos (Onegin scepticum, Lenskij vero romanticum) habebant. Vicinus illorum, feudalus Demetrius Larin, filias habebat duas: Tatianam seniorem et Helgam (Olgam) iuniorem, quam Lenskij amabat. Cum Tatiana Larina Eugenium Onegin adamavit, eo de hac re epistulam scripsit. Onegin tamen placitam amorem Tatianae reiecit, se vitam familiarem nolentem et turpem declarans. Cum Onegin et Lenskij ad festivitatem "diei onomastici" Tatianae Larinae invitati fuere, Eugenius ibi venire et cum multis hominibus alienis communicare noluit. Vladimirus enim amicum suum festum illud visitare persuasit, ibi solum "suam familiam" esse promittens. Cum Onegin cum Lenskij ad festum advenit et multos hospites varios ibi vidit, iratus est et Vladimirum pro ea re ulcisci incepit, cum Helga constanter saltabat. Lenskij, possibilitatem cum amata sua saltare non datus et suspicionem proditionis habens, ad Eugenium iratus est et duellum cum eo initiavit. In duello illo Eugenius Onegin Vladimirum Lenskij caedit, postquam in peregrinationem venit. Tres annos post, Onegin Petropoli Tatianam, tunc iam uxorem ducis generalis militaris, vidit et ipse eam adamavit. Sed cum Tatianam concupiscere incepit, illa Eugenio dixit se quum eum amantem, marito suo tamen semper fidelem mansuram esse.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Eugenius Onegin spectant.
  • Евгений Онегин in bibliotheca interretiali RVB (Russice)