Ericus Pommer
Ericus (Theod. Erich) Pommer (natus 20 Iulii 1889 Hildesiae, mortuus 8 Maii 1966 Angelopolis) factor pellicularum Theodiscus erat.
Obitus: 8 Maii 1966; Angelopolis
Patria: Germania, Civitates Foederatae Americae
Vita
recensereAnno 1905 cum familia Berolinum venit atque tirocinium mercatoris fecit. Deinde pro primo societate pellicularum Francica "Gaumont" Vindobonae, deinde pro societate "Eclair" operam dedit. Anno 1913 iterum Berolinum venit. Anno 1914 miles factus Bello Orbis Terrarum I interfuit. Anno 1915 societatem propriam pellicularum condidit et diurnalia hebdomadalia fecit. Bello finito multas pelliculas clarissimas (vide infra) fecit. Anno 1933, postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, primo Lutetiam deinde Americam emigravit et anno 1944 civis Americanus factus est. Annis 1946 - 1949 summus legatus pellicularum Americanorum in Germania fuit. Deinde et in Germania et in CFA pelliculas fecit.
Pelliculae selectae
recensere- Das Cabinet des Dr. Caligari (1920)
- Metropolis (1927)
- Die Drei von der Tankstelle (1930)
- Der blaue Engel (1930)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ericum Pommer spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |