Wikidata Erica Steinbach
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 25 Iulii 1943; Rumia
Patria: Germania
Nomen nativum: Erika Hermann

Familia

Coniunx: Helmut Steinbach

Erica (Germanice Erika) Steinbach (nata Erika Hermann Rumiae die 25 Iulii 1943) est femina politica Germanica.

Cursus honorum recensere

Ab anno 1998 est praeses Societatis Exsulum (Germanice Bundes der Vertriebenen), id est gregis hominum qui e terris a Germania post secundum bellum mundanum amissis expulsi sunt. Ab anno 1990 Steinbach legata Dietae Foederalis Germaniae factionis CDU est. Etiam anno 2013 iterum legata ad parlamentum Germanicum electa est[1]. Die 15 Ianuarii 2017 Steinbach nuntiavit se factionem CDU relicturam, quod consilia Angelae Merkel cancellariae foederalis de fugitivis accipiendis repudiaret[2]. Anno 2017 noniam candidata Dietae Foederalis erat.

Notae recensere

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ericam Steinbach spectant.
  • Pagina personalis
  • Ericae Steinbach biographiaapud Parlamenti Germanici pagina interretiales (Germanice)
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!