Platonis Epistulae sunt tredecim epistulae Platonicorum operum corpori manuscripte tradito inclusae. Iam tertio saeculo a.C.n. Aristophanes Byzantius eas cognorat et primo saeculo a.C.n. Thrasyllus catalogum earum conscripsit[1]. Circa idem tempus Cicero eas legebat atque septimam[2] nonamque[3] libenter citabat. Plerumque ad Siciliana philosophi incepta pertinebant et ad tyrannos Dionysium Minorem (4) et Archytam (2), ad Dionem eiusque amicos (3) destinabantur necnon ad alios. Antiquitus praeter duodecimam, quae statim obelata est, non dubitaverunt quin Plato eas scripserit. Modernis temporibus tantae suspicioni obnoxiae fuerunt ut Marsilius Ficinus tredecimam vertere ut spurcam noluerit et nono decimo saeculo non pauci fuerunt qui omnes illas litteras apocryphas esse renuntiarent. Nunc et iam vicesimo saeculo ad unamquamque epistulam editores argumenta pro et contra sinceritatem diligenter pendunt atque alii alias epistulas seligunt ut spurcas aut sinceras. Septimae epistulae saepe parcitur quae magni momenti ad Platonem noscendum habetur.

Summarium

recensere
  • I: epistula brevis ad Dionysium in qua vehementibus verbis Plato statim e Sicilia Athenas redux in tyrannum invehitur. Apocrypha videtur.
  • II: epistula ad Dionysium. Primo tyranno respondet qui aegre ferebat sibi Dionem a Platone praeferri atque demonstrare instituit amicitias inter philosophos et gubernantes ut utiles et decoras sic adpetendas esse. Deinde ad doctrinam esotericam alludit quam Dionysius percipere studet. Sinceritas maxime dubia.
  • III: in hac epistula ad Dionysium Plato iam ex ultima peregrinatione Athenas rediit et Dio iam res novas in Sicilia parare videtur. Nam duabus accusationibus sese purgat philosophus: primo rerum male in Sicilia gestarum culpam a se reicit quoniam ob nonnullorum invidiam et diffidentiam ipsius tyranni paene nihil ei publice mandatum esset tum cum Syracusis morabatur. Negat etiam Dionysium a tyrannide in regnum convertenda dissuasisse aut a colonis in vastatas Siciliae civitates deducendis ut nunc adfirmat postquam haec eadem Dio Syracusanis pollicetur. Re vera haec ipsa frustra suasisse. Sinceritas a paucis defensa est quae tamen dubia videtur.
  • IV: in hac epistula ad Dionem missa Plato Dionis fautores ad actionem incitat ita tamen ut virtute imprimis ceteros superent; simul Dionem ad comitatem (ἀρέσκειν τοῖς ἀνθρώποις, econtra αὐθάδεια vitanda est[4]) hortatur. Plutarchus in Vita Dionis[5] nonnullos locos ex hac epistula rettulit. Nihilominus de sinceritate adhuc dubitatur.
  • V: epistula brevis ad Perdiccam qui Macedonum rex fuit inter 365 et 360. Plato ei discipulum suum Euphraeum quem ad eum mittit commendat. Simul rationem reddit cur non Athenis sed in peregrinis civitatibus de publicis rebus consulatur: nam a corruptis iamdiu moribus Athenienses revocari nequeunt. Ob nimium rhetoricae usum epistula plerisque genuina non videtur.
  • VI: brevis epistula ad Hermian, Atarnensem tyrannum, necnon ad Erastum et Coriscum duos discipulos quos Plato tyranno commendat. Eos ad concordiam hortatur cuius beneficia laudat. Quoniam Hermias circa 351 regnare coepit haec epistula ex omnibus ultima esset si genuina, de quo docti dissentiunt.
  • VII: longa epistula ad 'Dionis familiares et comites'[6] Dione nuper mortuo missa. Plato ab illis consultus, cum magis quam septuaginta annos natus esset, Dionis amicos non dissuadet quominus libertatem et iura aequa Syracusis restituere conentur sed persuasione tantummodo nulla vi adhibita. Inutilem enim esse vim ad bona consilia invitis hominibus imponenda, quorum mores prius ad virtutem convertere oportet. Nec aliter sensisse Dionem dum viveret. Hoc suum placitum ut corroboret atque simul omni culpa sese purget experientiam suam in rebus publicis longius narrat, tam spes Athenis cito deceptas quam tres navigationes in Siciliam, molestas et infructuosas. Hic est fons primi ordinis ad Platonis biographiam. Inter quae excursum quoque philosophicum inserit dum ostendit opusculum a Dionysio de philosophiae principiis compositum se pro nihilo facere. Nam qui post longissima studia et molestas exercitationes vix veram scientiam percipere potuit (perpauci sunt) eam verbis aut scriptis convenienter exprimere nequit nec ipse quidem quidquam tale umquam effecit. Antiquitus Cicero, Plutarchus, Aristides, Proclus, Eusebius verbatim septimam epistulam citaverunt. Hodieque multi critici (non omnes) a Platone revera scriptam eam iudicarunt. Litterae apertae fuisse creduntur quae pluribus lectoribus destinabantur quam qui in salutatione nominantur.
  • VIII: epistula ad 'Dionis familiares et comites' quae velut continuatio septimae legi potest. Tunc Callipus qui Dionem occiderat atque rerum aliquamdiu potitus erat iam profugus Syracusas reliquerat ab Hipparino Dionysii filio expulsus. Plato iterum moderationem (μετριότης) inter tyrannidem et nimiam libertatem mediam et reconciliationem factionum suadet. Per prosopopeam in ore mortui Dionis verba ponit quibus ille novam constitutionem civitati proponit quae non multum differt ab illa quam circa idem tempus Plato in Legibus suis describebat: tres reges (filium suum et duos Dionysii I filios) religioni maxime deditos, triginta quinque legum custodes (νομοφύλακες) qui summum imperium haberent et iudicia e magistratibus emeritis composita quibus solis una cum custodibus cives capitis iudicare liceret. Sinceritas huius epistulae defensores habuit, adversarios quoque.
  • IX: epistula brevis ad Archytam Tarentinorum rectorem eundemque Pythagoricum philosophum et mathematicum et Platonis amicum. Cum otium ad sua studia peragenda desiderasset Plato ei respondet neminem sibi soli natum esse sed etiam patriae, parentibus, amicis. Quae sententia Ciceroni multum placuit qui bis paraphrasim Latinam suis operibus inseruit, et in De Finibus[7] et in De Officiis[8]. Nec tamen omnibus satisfecit Ciceronis testimonium et sinceritas epistulae adhuc incerta habetur.
  • X: brevissima epistula ad Aristodorum, Dionis amicum, cuius constantiam animi laudat, quam veram philosophiam appellat. De sinceritate nihil dici potest.
  • XI: brevis epistula ad Laodamantem qui fortasse fuit Platonis discipulus a Diogene Laertio memoratus. Coloniam nuper deduxit et philosophi auxilium rogabat ad optimas leges instituendas. Plato qui de incepto male auguratur atque aetate impeditur ipse venire non consentit sed consilium dare non recusat: nulli usui esse leges optimas arbitratur nisi strenui gubernatores praesto sint qui mores emendent et custodiant.
  • XII: epistula ad Archytam quam ipsi manuscripti notham dicunt (etenim ad falsam Archytae epistulam respondere videtur quae adhuc exstat). Plato laudat scripta quae misit Archytas et ipse ei quaedam sua opera quamvis nondum perpolita mittit.
  • XIII: epistula ad Dionysium: Plato tyrannum familiariter de variis rebus adloquitur, cui libros, statuas, vinum, mel mittit. In eo epistula haec a ceteris differt quod paene omnis ad negotia et pecuniam spectat. Apocrypha plerisque visa est.

De falsariis

recensere

Si nothae sunt quaedam epistulae huius corporis, qui sint illi homines qui personam Platonis induerint ac quid sibi voluerint declarandum est.

Primo rhetores esse potuerunt. Nam inter scholasticas exercitationes orationes et epistulae in ore illustrium virorum positae discipulorum sagacitatem exercere solebant. Iam anno 1697 Ricardus Bentley[9] ostendit omnes epistulas quae sub Phalaridis nomine circumferebantur fictas esse. Mox similis suspicio totum hoc genus litterarium in Graecis antiquis occupavit. Et Christophorus Meiners anno 1783 eadem de corpore Platonico sensit[10]. Ita falsarii varios locos in dialogis imitabantur atque etiam septimam epistulam. Nam tertia velut breviarium septimae esse videtur.

Item discipuli atque scholarchae Academiae esse potuerunt qui paulo post Platonis mortem hereditatem magistri ad sua placita (Pythagorismum e.g.) trahere voluerunt.

Editiones

recensere

Plura legere si cupis

recensere
  1. Diogenes Laertius III.61.
  2. Tusculanae V.35.100. De Finibus II.28. Ad Familiares I.9.18.
  3. De Finibus II.14.45. De Officiis I.7.22.
  4. Hoc est arrogantia (321b-c).
  5. 54.4-6.
  6. Δίωνος οἰκείοις τε καὶ ἑταίροις.
  7. ...ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur.
  8. Sed quoniam, ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici...
  9. A dissertation upon the epistles of Phalaris, Londinii.
  10. Christoph. Meinersii Iudicium de quibusdam Socraticorum reliquiis...

Nexus externi

recensere