Ennius, vulgo Ennio Morricone (Romae in regione urbana Trans Tiberim die 10 Novembris 1928 natus; mortuus die 6 Iulii 2020) fuit dux orchestrae Italus et compositor praecipue musicae pellicularum. Alumnus fuit Academiae Nationalis Sanctae Caeciliae(en) in urbe Roma. Factionem socialisticam Italicam favebat.

Wikidata Ennius Morricone
Res apud Vicidata repertae:
Ennius Morricone: imago
Ennius Morricone: imago
Ennius Morricone: subscriptio
Ennius Morricone: subscriptio
Nativitas: 10 Novembris 1928; Roma
Obitus: 6 Iulii 2020; Roma
Patria: Italia

Familia

Genitores: Mario Morricone;
Coniunx: Maria Travia
Proles: Andrea Morricone, Giovanni Morricone

Memoria

Sepultura: Cimitero Laurentino
Ennius Moricone concentum ducens Urbe Novo Eboraco apud Consociationem Nationum

Musicam illis pelliculis quinque generis Spaghetti Western accommodavit, quas disposuit Sergius Leone, videlicet Per un pugno di dollari (1964), Per qualche dollaro in più (1965), Il buono, il brutto, il cattivo (1966), C'era una volta il West (1968), Giù la testa (1971). Tribus anterioribus protagonista fuit Clint Eastwood, quartae autem Henricus Fonda, quintae Rod Steiger. Multo tardius, eodem dispositore, Morricone musicam accommodavit pelliculae C'era una volta in America (1984).

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Classical Archives