Aperire sectionem principem
Monumentum Emerico Kálmán in Siófok

Emericus Kálmán (Hungarice Kálmán Imre) fuit melodramatiorum compositor Hungaricus, qui a die 24 Octobris 1882 ad 30 Octobris 1953 vixit.

BiographiaRecensere

Emericus Koppstein, qui dein nomen suum ad Kálmán mutavit, natus est in familia mercatoris Iudaeica in urbe Siófok, tunc ad Imperium Austro-Hungaricum, et nunc ad Hungariam pertinenti. Budapestini studium suum in academia musicali complevit, praemio urbis illius pro cantionibus suis affectus est, et melodramatium suum primum (nomine Tatárjárás) creavit. Ab anno 1908 Vindobonae colebat, ubi innotuit melodramatiis Der Zigeunerprimas (anno 1912), Die Csárdásfürstin (anno 1915), Die Bajadere (anno 1921), Die Zirkusprinzessin (anno 1926), etc. Postquam Austria adiuncta ad Germaniam fuit, Kálmán anno 1938 ad Lutetiam, anno 1940 ad Civitates Foederatas migravit. Ab anno 1951 colebat Lutetiae, in urbe illa duos annos post mortuus, sepulcrus est Vindobonae.

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Emericum Kálmán spectant.
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!