Ecclesia Malankara Syriaca Orthodoxa (Iacobitae)

Ecclesia Malankara Syriaca Orthodoxa (Anglice: Jacobite Syrian Christian Church) est ecclesia orthodoxa orientalis, quae ad Christianos Sancti Thomae pertinet. Numerus fidelium 3 500 000 assequi possit.

Valia Palli ("ecclesia antiqua") in Kottayam, Malabaria

Ecclesia Malankara Syriaca Orthodoxa est „Catholicatus Indiae“ intra Ecclesiam Orthodoxam Antiochenam Syrorum autonomia gaudens. Caput ecclesiae post patriarcham est catholicus „Indiae“, his diebus Mor Basilius Thomas I (ordinatus die 26 Iulii 2002). Privilegium catholicorum est patriarcham Ecclesiae Orthodoxae Antiochenae Syrorum ordinare.

Fideles etiam Iacobitae vocantur, quae appellatio a Iacobo Baradaeo, auctorem Ecclesiae Orthodoxae Antiochenae Syrorum autonomae, repetit.

Haec ecclesia ab Ecclesia Syro-Malankara Orthodoxa (Indian Orthodox Church) distinguenda est, quae patriarchae Antiocheno subiecta non est.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!