Ecclesiae Catholicae Orientales
Ecclesiae Catholicae Orientales sunt 23 Ecclesiae Catholicae sui quaeque iuris, quae ritus orientales sequuntur. Traditiones ac hierarchia earum ecclesiis Orthodoxis et Orientalibus similes, tamen ab iis stricte discernendae sunt.[1] Capita earum plerique sunt Patriarchae vel Episcopi, qui quidem communionem cum Papa Ecclesiae Catholicae servant, licet liturgiis orientalibus utantur. In fere omnibus traditionibus orientalibus sunt et ecclesiae Catholicae, qui quidem plerumque minorem incolarum partem efficiunt.
Ecclesiae Catholicae Orientales non Codici Iuris Canonici (CIC), sed Codici Canonum Ecclesiarum Orientalium (CCEO) subiectae sunt.
Historia
recensereEcclesiae Catholicae Orientales partim ab antiquitate exstant, partim post varia schismata natae sunt. Tempore expeditionum sacrarum unio, id es consociatio, cum Ecclesia Antiochena Maronitarum et ad tempus cum Armeniis in Cilicia (tum regnum Armeniae minoris) facta est. Post schisma anni 1054 saepius fractionem cum Ecclesia Orthodoxa sanare contentum est, ultimum in Concilio Basiliensi (quod Florentiam translatum est; 1431–1445), sed frustra. Post Concilium Tridentinum (1545-1563) etiam partes ecclesiarum consociatae sunt, ecclesiis maternis quidem scissis. Post Concilium Vaticanum Secundum demum haec methodus "Uniatismi" relicta est.
Maxima ecclesia Catholica Orientalis est Ecclesia Graeco-Catholica Ucrainae, ecclesia Antiochena Maronitarum ab anno 1182 ex toto cum Roma unita est, ecclesia Chaldaeorum Catholica maior est quam illa autocephala nomine Ecclesia Syrorum Orientalium. Ex Christianis Sancti Thomae maior pars ad Catholicam ecclesiam Syrorum Malabarensium pertinet. Ecclesia Catholica Italo-Albanica non ex unione nata est, sed ab origine cum Roma unita erat.
Teilkirchen
recensereSecundum Annuario Pontificio sunt 23 Ecclesiae Catholicae Orientales:
Ecclesia | Traditio | Status iurisdictionis | annus, quo condita est | Iurisdictiones | Episcopi sive exarchi | Fideles | Terra originis |
---|---|---|---|---|---|---|---|
Ecclesia Graeco-Catholica Albaniae | byzantina | proprius | 1628/1992 | 1 | 1 | 3.510 | Albania |
Ecclesia Armeno-Catholica sive Patriarchatus Ciliciae Armenorum | armena | patriarchalis | 1742 | 18 | 16 | 566.000 | Armenia |
Ecclesia Catholica Aethiopica | alexandrina (aethiopica) | metropolitana | 1846 | 4 | 4 | 70.000 | Aethiopia |
Ecclesia Graeco-Catholica Belarussiae | byzantina | proprius | 1991 | 1 | 0 | ca. 8.000 | Ruthenia Alba |
Ecclesia Graeco-Catholica Bulgariae | byzantina | proprius | 1861 | 1 | 1 | 10.000 | Bulgaria |
Ecclesia Graeco-Catholica Croatiae et Serbiae | byzantina | episcopalis | 1611 | 2 | 2 | 43.000 | Croatia, Serbia |
Ecclesia Chaldaeorum Catholica | syro-orientalis | patriarchalis | saec. 16 | 23 | 22 | 537.000 | Iraca |
Ecclesia Catholica Erythraea | alexandrina (aethiopica) | metropolitana | 2015 | 4 | 5 | 150.000 | Erythraea |
Ecclesia Graeco-Catholica Graeciae | byzantina | proprius | 1859 et 1860 | 2 | 1 | 6.000 | Graecia, Turcia |
Ecclesia Catholica Italo-Albanica | byzantina | proprius | –[2] | 3 | 2 | 62.000 | Italia |
Ecclesia Catholica Coptorum | alexandrina (coptica) | patriarchalis | 1741 | 8 | 9 | 166.000 | Aegyptus |
Ecclesia Antiochena Maronitarum | antiochena (syro-occidentalis) | patriarchalis | 1182 | 28 | 51 | 3.400.000 | Libanus, Syria |
Eparchia Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae Strummnitzensis-Scopiensis | byzantina | proprius | 1881 | 1 | 1 | 15.000 | Macedonia Septentrionalis |
Ecclesia Graeco-Melchita Catholica | byzantina | patriarchalis | 1726 | 29 | 36 | 1.700.000 | Syria, Libanus |
Ecclesia Graeco-Catholica Romaniae | byzantina | archiepiscopalis | 1693 | 6 | 8 | 535.000 | Romania |
Ecclesia Graeco-Catholica Russa | byzantina | proprius | 1917 | 2 | 0 | fere 3.000 | Russia |
Ecclesia Graeco-Catholica Ruthenica | byzantina | metropolitana | 1646/1697 | 7 | 8 | 487.000 | Ucraina |
Ecclesia Graeco-Catholica Slovaciae | byzantina | metropolitana | 1646 | 4 | 4 | 233.000 | Slovacia |
Ecclesia Syro-Catholica | antiochena / syro-occidntalis | patriarchalis | 1781 | 15 | 17 | 266.000 | Syria |
Ecclesia Syrorum Malabarensium | syro-orientalis/chaldaica | archiepiscopalis | 1663 | 31 | 53 | 3.900.000 | India |
Ecclesia Syro-Malankara Catholica | syro-occidentalis/antiochena | archiepiscopalis | 1930 | 9 | 14 | 438.000 | India |
Ecclesia Graeco-Catholica Ucrainae | byzantina | archiepiscopalis | 1595 | 32 | 50 | 4.300.000 | Ucraina |
Ecclesia Graeco-Catholica Hungariae | byzantina | metropolitana | 1646 | 2 | 3 | 327.000 | Hungaria |
Notae
recensere- ↑ Heinrich de Wall / Stefan Muckel: Kirchenrecht. 5. ed. C.H. Beck, Monaci 2017, ISBN 978-3-406-66168-6, § 16 Rn. 2
- ↑ numquam a Roma separatus
Bibliographia
recensere- Julius Aßfalg / Paul Krüger (ed.): Kleines Wörterbuch des christlichen Orients. Harrassowitz, Aquis Mattiacis 1975, ISBN 3-447-01707-4. Nova editio: Hubert Kaufhold (ed.): Kleines Lexikon des Christlichen Orients. Harrassowitz, Aquis Mattiacis 2007. ISBN 978-3-447-05382-2
- Ronald Roberson: The Eastern Christian Churches. A Brief Survey. 7. ed., 2005. in interrete (Catholic Near East Welfare Association).
- Congregazione per le Chiese Orientali (ed.): Oriente Cattolico. 5. ed. Romae 2017. ISBN 978-88-97789-40-6
Nexus externi
recensere- De Ecclesiis Orientalibus Catholicis
- ORIENTALIUM ECCLESIARUM, Decretum Vaticanum de ecclesiis orientalibus Catholicis (1964).