Ecclesia cathedralis Patrocinii Sanctae Dei Genetricis ad fossam[1], vulgo Ecclesia cathedralis Basilii Beati[2] et simpliciter Basilius Beatus[3], in margine meridiano fori Pulchri Moscuae sita est, et inter insignia Moscuae numeratur. Patrocinio Dei Genetricis templum consecratum est, et novem partes minores habet, quarum minima Basilio Beato dedicata est, sed fama sancti tanta erat, ut vix non semper ecclesia eius nomine appellaretur. Fossa, quae in nomine ecclesiae pleno memoratur, est Fossa Aloysii[4], quae sub muro Cremlini perducta Moscuam et Neglinam flumina coniunxerat et anno 1814 obruta est.

Ecclesia cathedralis Basilii Beati

Historia recensere

Anno 1552 ecclesia sanctae Trinitatis aedificata est, quia exercitus Russici Tataros (accuratius: Chanatum Casanum) vicerant. Iam tribus annis post haec ecclesia lignea demolita est. Loco eius iussu Tzari Ioannis IV ecclesia cathedralis hodierna constructa est.

Sunt fontes, qui unicum architectum nomine Postnik Iakovlev (Russice: Постник Яковлев) nominent; alii adiutorem nomine Barma (Russice: Барма) cognoscunt.

Architectura recensere

 
Ecclesia cathedralis Basilii Beati ab occidente visa (a sinistra forum Pulchrum, a dextra flumen Moscua, a tergo moenia Cremlini).

Cathedrali sunt novem cupolae principales, specie ac colore inter se differentes. Ipsa cathedralis lateribus rubris exstructa neque colore inducta est.

Notae recensere

  1. Russice: Собор Покрова Пресвятой Богородицы, что на Рву.
  2. Russice Собор Василия Блаженного.
  3. Russice Василий Блаженный.
  4. Russice Алевизов ров, ab Aloysio Novo constructa.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam cathedralem Basilii spectant.