Dunum est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Widmundensis. Cum aliis parvis communibus se ad Esens commune generale coniunxit. Ad Dunum et vicus Brill pertinet.

Wikidata Dunum (Saxonia Inferior)
Res apud Vicidata repertae:
Dunum (Saxonia Inferior): insigne
Dunum (Saxonia Inferior): insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°36′0″N 7°39′0″E
Numerus incolarum: 1 086
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Widmundensis, Esens

Geographia

Superficies: 26.84 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Dunum (Saxonia Inferior): situs
Dunum (Saxonia Inferior): situs

Historia

recensere
 
Ecclesia Duni saeculo 13 aedificata

Ecclesia vici saeculo 13 aedificata, Dunem anno 1420 primo in actis descriptum est, de oppido diu inter comites Oldenburgenses et duces Frisiae Orientalis pugna erat. Annis 1744 ad 1806 ad Borussiam pertinuit, tum ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit.Ab anno 1815 Dunum Regno Hannoverano traditum est, quod post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Dunum pars novi Circuli Widmundensis factum est, qui circulus autem annis 1977 ad usque 1980 dissolutus erat. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Tum multi perfugae e regionibus a Polonia et Russia occupatis hanc in regionem venerunt. Anno 1972 vicus Brill ad Dunum consociatus est et Dunum pars Esens communis generalis factum est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Dunum (Saxonia Inferior) spectant.