Dumnorix, qui medio saeculo I a.C.n. floruit, dux Aeduus fraterque Diviciaci fuit.[1] Contra sententiam fratris, odium in Populum Romanum gessit.[2] Coniurationem cum Orgetorige ac principe Castico Sequano ad Galliam totam regnandum fecit.[1] Dumnorix ipse Sequanis persuasit ut Helvetiis iter facere per fines liceat.[3]

Nummus obversus imaginem Dumnorigis ducis gerit inscriptione "DVBNOCOV - DUBNOREX" imposita.

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Caesar, De bello Gallico 1.3
  2. Caes. BG 1.19
  3. Caes. BG 1.9