Salve, Silesiane!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!

Ne ponas, amice, formulam {{Pessima}} ad caput paginarum tuarum. Haec formula paginam ad deletionem futuram cogit. Re vera Latinitas paginae novae tuae non est pessima. Sed N.B. oportet aut fontem exteriorem aut citationem bibliographicam omnibus paginis inserere ad res corroborandas.

Don't place that template "Pessima" at the head of your new pages. It means that the Latin is unacceptably bad and the page is likely to be deleted. The Latin on your page is not so bad! But remember that any new page should have a citation of an external source (a web page or a printed source) to confirm the validity of the information.

-- Andrew Dalby (disputatio) 09:19, 10 Iunii 2015 (UTC)Reply