Salve, Mundialecter!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Xaverius 10:17, 21 Octobris 2007 (UTC)Reply

Gratias recensere

Gratias pro pagina de Sambahsa-mundialect. Nomen creatoris huius linguae modificavi quia norma Vicipaediae est nomina ("noms de famille") hodierna retinere; igitur scripsi "Olivarius Simon" (e blog "Olivier Simon"). Si erravi, corrige s.t.p. Andrew Dalby (disputatio) 12:20, 21 Octobris 2007 (UTC)Reply

Gratias vobis Mihi insolitissimum est miscere nomina latina cum modernis. Ego sum auctor hujus linguae artificiosae et latine jamdiu loqui ac scribere possum; itaque nomine latino "Olivario Sigmundo Lotharingo" utor ac hoc in pagina Vicipaediae videre mallem (ac corrigam). Nisi Vicipaedia versionem latinam nominis mei accipit, tum nomen meum totum (praenomine incluso) in francogallicam reverti poterit. Magnis cum laudationibus

Olivarius Sigmundus L.

Valde bene. Si hac forma uteris, sit haec forma nostra! Andrew Dalby (disputatio) 13:57, 24 Octobris 2007 (UTC)Reply

Your account will be renamed recensere

03:12, 18 Martii 2015 (UTC)