Salve, Kyrio!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Harrissimo 22:23, 5 Octobris 2007 (UTC)Reply

Salve Kyrie. Cum quidem constet te Latinam haud mediocrem callere eloquentiam, omnibus Vicipaedianis absque dubio laudantibus fieri videretur, si ingenium tuum industriamque non solum ad Ecclesiae nomen aliaque minoris momenti sophismata adhiberes, sed etiam ad commentationes de diversis rebus augendas atque instituendas, quibus me paenitet Vicipaediam adhuc maxime indigere. Ave! --Ceylon 08:26, 22 Aprilis 2008 (UTC)Reply

Reverti recensere

Reverti emendationem tuam erroneam apud Summus Pontifex (vide Disputatio:Summus Pontifex). Fortasse non redirectionem sed paginam discretivam habere debemus. Andrew Dalby (disputatio) 09:22, 24 Aprilis 2008 (UTC)Reply

Ut explicationem erroris habeas lege, s.v.p., Disputatio:Summus Pontifex. Ego nunc redirectionem feci. Ave! Andrew Dalby (disputatio) 09:09, 25 Aprilis 2008 (UTC)Reply

admonitio recensere

UV Kyrion s. d.

Si iterum iniurias contra alios homines scriberis (sicut hic: "deliratio protestantium"), te obstruam. Vide en:Wikipedia:Etiquette et en:Wikipedia:Civility (Anglice). Vale! --07:21, 25 Aprilis 2008 (UTC)

Si quo morbo mentali laboras, UV tibi offert curam: Ad protestantismum te convertere. Protestantes enim non delirant. Kyrios 20:00, 25 Aprilis 2008 (UTC)Reply
Too bad we cannot add this medical advice to our Medicina page, as it would obviously violate our en:Wikipedia:No original research policy. --UV 22:00, 25 Aprilis 2008 (UTC)Reply

Redirectio recensere

Rursus fecisti redirectionem Summus Pontifex Universalis Ecclesiae. Hunc titulum per Google minime repperi. Si vis retinere, adde, s.v.p., in pagina Papa, fontem fidelem pro titulo (sicut ego nuper feci pro "Summus Pontifex Ecclesiae Universalis". Andrew Dalby (disputatio) 09:20, 25 Aprilis 2008 (UTC)Reply

Per Deum Immortalem! “Summus Pontifex Ecclesiae Universalis” sic; “Summus Pontifex Universalis Ecclesiae” non. Hoc est encyclopaedia an pulpitus synagogae protestantis?
Dissimulationem et dolum vestrum vehementer deploro. Kyrios 20:00, 25 Aprilis 2008 (UTC)Reply
Non intellego deplorationem tuam, Kyrie: Tu ipse redirectionem "Summus Pontifex Universalis Ecclesiae" (bis) creavisti, vide historiam huius paginae! Si tua sententia deleatur haec redirectio, {{delenda}} in paginam redirectionis inscribe. Vale! --UV 21:53, 25 Aprilis 2008 (UTC)Reply