Salve, Jojhnjoy!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 17:14, 9 Iunii 2017 (UTC)Reply
Gratias ago. Quamquam verba tua sunt formula, tibi observantis do; quia tutor in vicipaediae germaniae sum, salutationem valere scio. Interrogare velo: Quem casum urbes habent? Hic casui urbium mutavisti, locativus est? Quomodo locativum faciam? Ave, --Jojhnjoy (disputatio) 18:37, 9 Iunii 2017 (UTC)Reply
Casus locativus: Roma, Romae (Anglice 'at Rome'); Athenae, Athenis ('at Athens'); Berolinum, Berolini; Pompeii, Pompeiis; &c. IacobusAmor (disputatio) 18:42, 9 Iunii 2017 (UTC)Reply
Ita. Declensionibus prima et secunda, numero singulari, locativus sicut genitivus exprimitur; numero plurali, et declensione tertia numero singulari, locativus sicut ablativus scribitur. Hic casus locativus nominibus urbium et insularum parvarum, non regionum, adhibetur. Ergo Cicero (ad fam. 4.7.4), "Me potius in Hispania fuisse tum quam Formiis!" ("in Hispania" casu ablativo, "Formiis" casu locativo, nomine plurali tantum). Andrew Dalby (disputatio) 19:29, 9 Iunii 2017 (UTC)Reply
Tunc locativo discere debuerim. Gratias ago. --Jojhnjoy (disputatio) 19:52, 9 Iunii 2017 (UTC)Reply