Salve, Cpincemaille!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

Gratias multas ago propter categorias a te additas! Etiam utilius erit, si eandem rem in textum articulo addis, paucis verbis e.g. "Professor fuit ab anno 2000 usque in 2010 apud Conservatorium Parisiense." Categoriae e textu articuli derivari debent. Salve optime!

-- Andrew Dalby (disputatio) 14:52, 10 Martii 2019 (UTC)Reply

Mane recensere

Petrus Pincemaille mane (die 12 Martii) "pagina cottidiana" erit: vide paginam primam ab hora circiter 14h00. Andrew Dalby (disputatio) 13:38, 11 Martii 2019 (UTC)Reply