Salve, Codice1000.la!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

De qua plus scias, pete. Tepore fruere tuo apud nos!--Ioshus (disp) 15:40, 11 Decembris 2006 (UTC)Reply

Imago recensere

Salutem plurimam dicit Alex.

Melius est imagines ex aliis vicipaediis sicut illam in pagina Curtii "communibus" imponere ut omnes illis imaginibus uti possint. Salve.

Ita, vide {{imaginibus}}.--Ioshus (disp) 20:40, 11 Decembris 2006 (UTC)Reply
Ita et salve! Quis est auctor huius imaginis? Vale! --UV 00:51, 12 Decembris 2006 (UTC)Reply

Nomen fluminis Abduae/Adduae recensere

Movisti praetendens nomen Abdua correctum esse. Sed Addua reperio in fontibus classicis. Si habes fontes pro Abdua, adde citationes, si tibi placet, in paginam aut in disputationem. Salve! Andrew Dalby (disputatio) 09:34, 10 Augusti 2007 (UTC)Reply