salveRecensere

Salve!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!


tituli commentationumRecensere

Salve! Vides Andrean Dalby movisse tres commentationes tuas in titulos in earum titulos rectos/Anglicos/primos. Generaliter suasum est apud nos habere lemma (id est titulum) nominum pellicularum/librorum/programmaturae/etc in lingua prima. Ergo programmatura est Windows, minime Fenestrae. In commentatione ipsa scilicet dicere possis aliquid huius modi:

"March of the Penguins (id est Latine Iter Sphenisciformerum) est blah blah blah..."

Prorsum deinde loqui possis de tua re vocabulis Latinis.

Si quid iam conversum sit Latine, sicut Winnie ille Pu, Latinus titulus quidem constat.

Spero tibi hanc regulam nostram non videri nimis severam. Gratias agimus pro labore conlationibusque tuis, et earum laeti exspectamus plus. Valeas in proxumum!

-- Ioscius 09:33, 29 Septembris 2010 (UTC)