Salve, Cato!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Rafaelgarcia 12:43, 20 Novembris 2008 (UTC)Reply

And thanks for your contributions in translating the hierarchy page. We have lots of pages like that...--Rafaelgarcia 12:43, 20 Novembris 2008 (UTC)Reply

Movere recensere

Salve, Cato! In summa pagina vides fortasse verbum "Movere". Ibi preme: postea debes novum nomen inserere, sicque potes paginam movere facillime. OK? Andrew Dalby (disputatio) 18:45, 20 Novembris 2008 (UTC)Reply

UV mihi dicit usoribus novis post quattuor dies tantum paginas movere licet. Id nescivi. Andrew Dalby (disputatio) 09:46, 21 Novembris 2008 (UTC)Reply

Vobis gratias Cato censor

Gratus venisti recensere

Salve Cato, gratus hic venisti, ubi eis quos Latine scribere sciant bene uti possumus. Vale, --Fabullus 18:51, 20 Novembris 2008 (UTC)Reply

Formula recensere

Salve, Cato! De formula {{Conversio ab auctore}} dubito quia:

  1. In paginis Vicipaedicis non admittimus "auctores": omnia anonyma sunt.
  2. Non debemus verba nova fingere (Vide Vicipaedia:Noli fingere)!

Sed, si de verbo seu nomine dubitamus et fontes non reperimus, possumus post verbum addere notam cum formula "Fontes desiderati", sic: <ref>{{Fontes desiderati}}</ref>. Id facit:[1]. Andrew Dalby (disputatio) 16:15, 11 Iulii 2009 (UTC)Reply

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
Puto verissimam rationem te habere. Gratias tibi. Cato censor 17:10, 11 Iulii 2009 (UTC)Reply