Salve, Angilberte!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

--Rafaelgarcia 00:44, 24 Augusti 2009 (UTC)

Ludovicus IIRecensere

Hos nexus

  • Annales Xantenses [1]
  • Annales Vedastini [2]

removi quia, ut credo, textus ibi non reperiuntur. Potes corrigere nexus? Andrew Dalby (disputatio) 17:27, 8 Septembris 2009 (UTC)

P.S. Bene. Ego nunc repperi paginas et corrigi nexus. Andrew Dalby (disputatio) 17:39, 8 Septembris 2009 (UTC)

Ludovius IIIRecensere

Et hic nexus inutilis est, ut credo: