Disputatio:Vulnerabilitas socialis

Latest comment: abhinc 12 annos by IacobusAmor

Verbum vulnerabilitas in Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007). non est. Helveticus montanus 14:34, 15 Iunii 2011 (UTC)Reply

Recte dicis. Habemus "vulnerabilis": licet fortasse "vulnerabilitas" conficere si necesse sit. Verba iam exstantia, hunc sensum praebentes, nulla cognosco. Quid dicunt alii? Andrew Dalby (disputatio) 14:49, 15 Iunii 2011 (UTC)Reply
Cassell's confirmat neutrum verbum esse classicale, et Anglicum 'vulnerable' Latine esse qui (quae, quod) vulnerari potest. Contra hoc verbum Anglicum, fortasse consideranda sunt 'unprotected, unguarded, unshielded, accessible, assailable, defenseless, weak, helpless, powerless, impotent, easily hurt, susceptible to, unable to tolerate/withstand, subject to, given to, disposed to, likely to get, liable to, prone to, predisposed to, inclined toward, open to attack, pregnable, penetrable, invadable, attackable, unresistent, precarious, risky, dangerous, out on a limb', etc. ¶ Ergo 'social vulnerability' = debilitas societatis communis ? infirmitas vitae societatis ? Etc. IacobusAmor 15:04, 15 Iunii 2011 (UTC)Reply
Revertere ad "Vulnerabilitas socialis".