Disputatio:Veritas

Latest comment: abhinc 4 annos by Lesgles in topic Dicere quid est ...?

Nexus recensere

Mi Raphael, vidi te in animo habere hanc emendare. Quaeso, precor, obsecro feras opem! Confiteor in maxima parte esse iocum, raptim scriptam. Modo feci ut nexus ruber sit factus caeruleus. --Ioshus (disp) 02:34, 11 Iunii 2007 (UTC)Reply

Lemma recensere

Primum lemma restituebamus ut rem disceptemus. ("Wiki user wiki," utens ignotus, lemma veritas in verum commutaverat.) Quattuor rationes pro veritate offerimus. (1) Robertus Ogilvie, in libro cui nomen Horae Latinae: Studies in Synonyms and Syntax, nos monet (p. 288):

Veritas, truth in a general and abstract sense; verum, that which is true, the reality, the fact. What is truth? quid est veritas? he spoke the truth,, verum dixit; he investigates truth, veritatem investigat; he investigates the truth (of something), verum investigat.

Res quidem in commentario nostro abstracta (ergo veritas), non solida (verum, quod verum est), nobis videtur. (2) Vicipaediae Romanicae cognato vocabuli veritatis, non veri, utuntur. (3) Sententia Universitatis Harvardianae est "Veritas," non "Verum," et Universitatis Yalensis "Lux et Veritas." (4) Pontius Pilatus (in Evangelio secundum Ioannem, 18:38) rogat "Quid est veritas" (res abstracta), non "Quid est verum" (res solida). ¶ Qui nobis vocabulum verum suadere audebit? IacobusAmor (disputatio) 14:24, 30 Ianuarii 2019 (UTC)Reply

Profecto recte, o Iacobe, de hac re cogitasti! Neander (disputatio) 21:24, 30 Ianuarii 2019 (UTC)Reply

Dicere quid est ...? recensere

Legens istam sententiam, respiciens ad fontem eius Aristotelicum attractum, haereo, cur non pronomine relativo quod est (i.e. ea, quae sunt) utendum esse oporteat. --Bavarese (disputatio)

Si hic de quidditate agitur, nonne dicendum sit dicere, quid quod est ...? Respondentibus gratias ago, nam ego philosophus non sum.--Bavarese (disputatio) 14:42, 4 Maii 2019 (UTC)Reply
Puto te recte dicere: "quod", vel "id quod". Aliter hac versione utere possumus: "Dicere namque ens non esse, aut non-ens esse, falsum: ens autem esse, et non-ens non esse, verum est." Lesgles (disputatio) 20:37, 5 Maii 2019 (UTC)Reply
Revertere ad "Veritas".