Disputatio:Vegetarismus

Latest comment: abhinc 11 menses by Andrew Dalby in topic De pagina mota

iura animalium|iruibus aminalis

iruibus et aminalis errores esse visus est. --Hans Eo 17:53, 22 Septembris 2011 (UTC)Reply

Correxi ... sicut tu ipse corrigere potes. Gratias agimus! Andrew Dalby (disputatio) 18:37, 22 Septembris 2011 (UTC)Reply

De pagina mota recensere

Cur pagina mota sit, incertus sum. Iam habuimus fontem orthographiae "vegetarismus": fontem alterum nuper addidi. Tres ergo habemus inter dictionarios Latinitatis hodiernae recentissimos. Certe melius erit fontem textualem, fortasse scientificum, reperire, sed usque adhuc non repperimus. Andrew Dalby (disputatio) 15:16, 28 Aprilis 2023 (UTC)Reply

Primo me nescioqua alucinatione captum errasse credidi. At nunc me quadam editione obsoleta eiusdem lexici (LHL) usum esse intellego, nam lemma de quo hic agitur ita praebetur: "Vegetarismus, m victus proprius frugivororum, m [NLL p.391,1]; victus more frugivororum, m [NLL p.391,1]." Itaque de falso fonte agi temere iniusteque credidi. Mea maxima culpa! Neander (disputatio) 17:45, 28 Aprilis 2023 (UTC)Reply
Atque ego de aliis editionibus huius dictionarii nihil scio. Haud "maxima" culpa, mi Neander: res enim est minimi momenti! Andrew Dalby (disputatio) 16:05, 29 Aprilis 2023 (UTC)Reply
Revertere ad "Vegetarismus".