Disputatio:Vascus Gama

(Redirectum de Disputatio:Valascus Gama)
Latest comment: abhinc 10 annos by Andrew Dalby in topic Nomen
Insigne Vicipaediae Vascus Gama fuit pagina mensis Decembris 2017.

Nomen recensere

Fortasse Vascus (vel Vasquus, Vasquius) de Gama, quorum nominum fontes sunt? [1] Lesgles (disputatio) 15:39, 5 Februarii 2014 (UTC)Reply

Bene repperisti. "Valascus" mihi videtur cognomen Lusitanicum fuisse, Latine expressum, sed non praenomen. Sed quomodo eligere? Illis fontibus, "Vasquius (de) Gama", "Vascus (de) Gama", etc. etc., praebentibus, consensum haud video! Andrew Dalby (disputatio) 15:54, 5 Februarii 2014 (UTC)Reply
Carmen epicum Lusiadae Latine redditum praenomen habet "Vascus" (lib. 1 v. 442) et cognomen "Gamma" (v. 391, cf. v. 147). Andrew Dalby (disputatio) 16:17, 5 Februarii 2014 (UTC)Reply
Consentio, fortasse hoc melius est. Lesgles (disputatio) 03:29, 6 Februarii 2014 (UTC)Reply
"Gama" posui (sicut historicus Thuanus) quia cum orthographia Lusitanica congruit: OK? Andrew Dalby (disputatio) 11:36, 7 Februarii 2014 (UTC)Reply
Revertere ad "Vascus Gama".