Disputatio:Turbaria

Latest comment: abhinc 9 annos by Neander

"Palus ombrotrophus" non videtur recte dici, nam palus, si locum paludinosum significat, feminini generis est. Palus autem masculini generis 'sudem' et 'sublicam' significat. Itaque melius "palus ombrotropha", sed huius quoque fons desideratur. Neander (disputatio) 19:08, 1 Februarii 2015 (UTC)Reply

Verbum "Turbariae" mediaevale propono: vide Du Cange s.v. "turba" ad fin. Romani in pagis ubi tales paludes gignuntur fere nunquam ibant, sed apud scriptores mediaevales Franciae et Britanniae res bene cognoscitur.
Vide e.g. Anglice en:Bog et en:Mire; Francogallice fr:Tourbière. Andrew Dalby (disputatio) 19:41, 1 Februarii 2015 (UTC)Reply
Perbene inventum!! Neander (disputatio) 22:11, 1 Februarii 2015 (UTC)Reply
Revertere ad "Turbaria".