Disputatio:Suppositorium

Latest comment: abhinc 10 annos by MARCVS

Exstat vocabulum "balanus, -i, f. (et m.)", quod etiam rem, de qua hic agitur, significat. Haec vide: http://www.dizionario-latino.com/dizionario-latino-italiano.php (inscribe "balanus" in spatio albo ad vocabulum quaerendum); http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus%3Atext%3A1999.04.0059%3Aentry%3Dbalanus. MARCVS (disputatio) 21:43, 23 Iulii 2013 (UTC)Reply

Non dico titulum "Suppositorium" esse mutandum; puto autem de voce balani mentionem esse faciendam. Nescio vero an alia vocabula in antiquitate Latina ad eandem rem significandam sint adhibita. MARCVS (disputatio) 05:51, 24 Iulii 2013 (UTC)Reply

Ita, Marce: addidi. "Suppositorium" est fortasse titulus nobis utilissimus quia "balanus" alias significationes habet. Andrew Dalby (disputatio) 11:52, 24 Iulii 2013 (UTC)Reply

Optime! Recte dicis. MARCVS (disputatio) 11:55, 24 Iulii 2013 (UTC)Reply

Revertere ad "Suppositorium".