Disputatio:Rerum gestarum scriptor

Latest comment: abhinc 16 annos by Andrew Dalby in topic Movere paginam?

Haec omnia profecto ad eam rem, de qua agitur, explicandam nullo modo valent:

  • Primum illud historici vocabulum nihil aliud est nisi adiectivum originis non Latinae. Is qui nostris diebus aut Anglice historian aut Germanice Historiker nominatur, Latine rerum gestarum scriptor est.
  • Tum Latinitas huius paginae aut nulla aut perquam barbarica est.
  • Denique non intellego, quidnam proficiamus, si inter rerum gestarum scriptores mortuos viventesque distinguimus. Melius fuit primum explicare, quid intersit inter rerum gestarum scriptores antiquos, qui arti suae, et illos, inde a Beato Rhenano qui sunt, qui scientiae et veritati studuerint, tum quasi aeva artis de rebus gestis scribendi definire, velut illud a Graecis inventae, illud aemulatorum Latinum, illud medii quod dicitur aevi ad Deum Optimum Maximum quod omnia rettulit, illud post litteras renatas, quo inventae sunt, quibus rationibus veritatem fontium iudicemus, etc.

Quae cum ita sint, omnes, qui historiae studiosi sint, advoco vicipaedianos, ut huic paginae operam dent, ne his tot tantisque sordibus obsolescere pergat.--Irenaeus 09:11, 1 Augusti 2007 (UTC)Reply

Sicui iudicium meum durius videatur, affirmo mihi valde placere talem paginam esse institutam. Laudo voluntatem, arti tamen et Latinitati succurrendum esse existimo.--Irenaeus 09:18, 1 Augusti 2007 (UTC)Reply

Puto etiam multae sunt emendationes faciendae recensere

etiam categoria mutare debetur. Gratias tibi Irenaeo ago propter consilia. Ciao--Massimo Macconi 09:25, 1 Augusti 2007 (UTC)Reply

Movere paginam? recensere

Puto verba initialia supervacanea esse, quia totum dignum sciendi de ea re in paginam Historia est (aut debeat esse). Propterea propositum meum: verba deleri possunt et nomines historiarum in paginam 'Index historiarum' moveri, quae cum pagina 'Historia' conectendi est. Ita etiam velut in paginas Theologia/Index theologorum aut Philosophia/Index philosophorum est. Quid putatis de proposito meo?

Sed non consentio Irenaeo historicum idem esse rerum gestarum scriptorem: is homo scientiae, indagator rerum gestarum est, ille solus rerum gestarum scriptor, quasi chronista (saltem historiographia universitatis meae haec differentia facit). Propterea puto paginam 'Index historicorum' appellando esse aut quid putatis? Sine dubio scriptores aetatis antiqui et mediaevalis non appellari possunt 'historici'; fortasse duae paginae faciendae sunt? --Partonopier 19:05, 17 Augusti 2007 (UTC)Reply

An re vera duas paginas, unam scriptorum rerum gestarum, alteram historicorum, proponis? Quomodo distinctionem facis? Andrew Dalby (disputatio) 20:59, 17 Augusti 2007 (UTC)Reply
Sic, recte dicis. Obliviscamur hoc consilium ultimum; ambos in una pagina describendi sunt (quod attinet ad id, paginam 'historia' amplificabo). Sed praefero terminus 'historicus' pro 'rerum gestarum scriptor', quod 1) etiam est pagina coniuncta 'historia' et non 'res gestae' et 2) re vera res differunt: res gestae significat id, quod accidit et historia est scientia de rebus gestis. Et quid putas generaliter de paginam 'index historicorum' in locum paginae 'Rerum gestarum scriptor'? --Partonopier 21:36, 17 Augusti 2007 (UTC)Reply

Bene! De paginis, tibi consentio -- sed fortasse debemus addere paginam tertiam Historiographia, quia pagina Historia de rebus gestis dicit, minime de studio rerum gestarum. Ibi etiam parallelismum habemus:

Vel fortasse Res gestae/Rerum gestarum studium/Rerum gestarum scriptores! De vocabulo alii iudicare possunt: ego iucundissime accipio aut "rerum gestarum scriptor" aut "historicus". Andrew Dalby (disputatio) 11:52, 18 Augusti 2007 (UTC)Reply

Revertere ad "Rerum gestarum scriptor".