Disputatio:Obstetricia

Latest comment: abhinc 7 annos by Bavarese in topic in hora parturiendi adest

in hora parturiendi adest recensere

Duae sunt res, Optime, quas egoquidem, ut addiscendi semper sum cupidus, perquirendas esse puto. Prima: Cur modum coniunctivum (quibus in hora parturiendi adsit) vitandum arbitraris, quo modo utimur eo sensu, quo dicimus ut eis adsit? Secunda: Mihi apud Quintilianum legenti mihi diligens aliquis ac peritus assistat plane non liquet, qua de causa adesse aptius habenda sit vocabulo adsistere. Me quaeso facias his de rebus eruditiorem. --Bavarese (disputatio) 19:57, 28 Novembris 2016 (UTC)Reply

Revertere ad "Obstetricia".