Aperire sectionem principem

Poteram neque invenire neque transferre haec verba Anglica in Latinum:

  • Gallo-Iberian languages
  • Gallo-Romance languages
  • Gallo-Rhaetian languages
  • Langues d'oïl

Haec verba in tabulam stant. Aliquis hos transferas?

Salutatibus Donatello (disputatio) 17:03, 9 Maii 2012 (UTC).

Tales subdivisiones ridiculas esse censeo, amice Donatelle ... sed alii valde amant! Confiteor: de linguis Gallo-Romanicis saepe in libris philologicis legi. An fontem habes linguarum "Gallo-Rhaetiarum"? Andrew Dalby (disputatio) 17:58, 9 Maii 2012 (UTC)
O, ita non sic necesse tales sint?
Intelligo.
Donatello (disputatio) 22:34, 9 Maii 2012 (UTC).
Debeo tibi clarius exponere: de utilitate talium divisionum minutissimarum philologi incerti sunt. Vide etiam disputationem recentem in Vicipaedia:Taberna#De capsa linguae! In contextu linguarum Romanicarum (quem contextum egomet ipse ex studiis universitariis cognosco) alii philologi "continuum" dialectorum vident, alii seriem subdivisionum definitarum. Ob quam rationem suadeo utilius esse relationes differentiasque inter linguas et dialectos melius in textu explicare esse quam in capsa. Sed fortasse alii disputabunt! Andrew Dalby (disputatio) 09:21, 10 Maii 2012 (UTC)
Lingua Vallonica certe est lingua Romanica; haec pars chartuli mihi bona videtur. Et est inter langues d'oïl, sed, ut mihi videtur, non est eadem res atque lingua Romanica -- non necesse est hoc in stemmate mittere, quamquam bene mihi videtur hoc in paginae textu dicere. Et (ut Andrew dicit) formulam {{Capsa linguae}} iam mutavi ut, si velles, potes scribere
|fam1=Linguae Indoeuropaeae
|fam2=Linguae Italicae
et caetera (usque ad 15, si necesse sit!), sine notas spatiorum "nbsp" mittere.
Sed, vel in textu vel in capsa, quomodo dicitur "langues d'oïl"? Paene omnes linguae dicunt "linguae d'oïl" (hoc est, verbum quod "lingua" significat, et verba francogallica "d'oïl"). Dante ipse dicit "lingua oïl," sine "de" -- in De Vulgaris eloquentia, parte prima, capitulo decimo. Fortasse primus fuit qui tres linguas Romanicas distinguit -- DVE 1.8 dicit
Totum vero quod in Europa restat ab istis, tertium tenuit ydioma, licet nunc tripharium videatur: nam alii "oc," alii "oïl," alii "sì" affirmando locuntur, ut puta Yspani, Franci, et Latini.
Censeo ergo "linguam oïl" nobis dicendam. A. Mahoney (disputatio) 12:33, 10 Maii 2012 (UTC)
Ita! Optime repperisti! Andrew Dalby (disputatio) 13:39, 10 Maii 2012 (UTC)
Revertere ad "Lingua Vallonica".