Disputatio:Laurentius Medices

Latest comment: abhinc 14 annos by Bruxellensis in topic De declinatione nominis quod est "Medices"

De declinatione nominis quod est "Medices" recensere

Rarissimi sunt qui recte hoc illustre nomen declinare queunt, ita putavi utile hic de hac re aliquid addere. Hoc nomen declinatur secundum tertiam declinationem. (Nom: Medices, gen: Medicis) ut potui intelligere ex inscriptionibus quae sunt in statuis Medicium in Palatio Florentiae. Ut pro nomine Verres.

  • N. Medices : exemplum: Laurentius Medices regnabat.
  • V. Medices  : O, Iuliane Medices, quid facis!
  • Gen: Medicis : Filius est Iuliani Medicis.
  • Dat: Medici : Dedi Iuliano Medici florenos centum.
  • Acc:Medicem : Vidi heri Iulianum Medicem.
  • Abl:Medice  : Iuliano Medice regnante, res publica floruit.

Pluraliter:

  • N: Medices  : Multi Medices regnaverunt diu.
  • V: Medices  : O, optimi Medices, facitote gloriam urbis!
  • Gen: Medicium  : Ibi est tumba multorum Medicium.
  • Dat: Medicibus : Papa dedit Medicibus potentiam.
  • Acc: Medices  : Vidi plures Medices depictos in museo Florentiae.
  • Abl: Medicibus :Medicibus regnantibus, Florentia valuit.

--Bruxellensis 15:06, 12 Ianuarii 2010 (UTC)Reply

Revertere ad "Laurentius Medices".