Disputatio:Ius domicilii

Latest comment: abhinc 9 annos by Neander in topic Discretio significationum

Discretio significationum recensere

Quamquam haec bona conversio "right to housing" videtur, huic locutioni in fontibus iam sunt aliae significationes, praecipue (i) "ius civitatis (citizenship) adipiscendae secundum domicilium in terra habitum"[1], ac (ii) "lex domicilii, legi terrae alienae opposita"[2] (sed haec fortasse melius en:Lex domicilii reddi oportet). Lesgles (disputatio) 20:40, 16 Decembris 2014 (UTC)Reply

Ah, recte admones (nec praeter exspectationem, nam ipse quoque talem velut praesensionem obscuram habebam). Quae cum ita sint, alia locutio invenienda est. Gratias tibi ago! Neander (disputatio) 22:32, 16 Decembris 2014 (UTC)Reply
Ius habitationis? (Quamquam dicere nequeo, sine labore cui non vaco, an hoc ius habitationis significationi quam petimus satisfaciat.) Ius habitandi? (Quamquam haec quoque locutio iam occupata esse videtur.) Neander (disputatio) 06:05, 17 Decembris 2014 (UTC)Reply
Revertere ad "Ius domicilii".