Disputatio:Horstius Seehofer

Active discussions

Horatius?Recensere

Dicat quaeso aliquis, quo teste nisi sint, qui putant praenomen theodiscum Horst latine Horatium vertendum esse? --Bavarese (disputatio) 17:26, 18 Februarii 2019 (UTC)

Bona quaestio! An veram versionem Latinam reperire possumus? Andrew Dalby (disputatio) 19:15, 18 Februarii 2019 (UTC)
Nihil istis duobus nominibus commune video, praeter assonationem quandam levem. Testificationem huius versionis reperio nullibi. Sed nomen - et praenomen et cognomen - nonnullorum virorum doctorum saeculi 16 mox Horst mox latinizatum Horstius legimus. (Exempla videntur in Wikipedia de:Horst.) Num quis parum diligenter legens - et cur non in vetere matricula manu scripta? - Horstius, per mendum unius singulae litterae, ad Horatius deformavit? Utcumque est, equidem puto Horst in Horstium mutare licitum esse, immo fortasse oportere. Quid dicunt alii?--Bavarese (disputatio) 21:39, 18 Februarii 2019 (UTC)
Equidem facile tibi assentior. Neander (disputatio) 21:47, 18 Februarii 2019 (UTC)
Revertere ad "Horstius Seehofer".