Disputatio:Dollarium Civitatum Foederatarum

Latest comment: abhinc 13 annos by MARCVS in topic Cur "dollarium"?

Propositum (ab Eichenseer et aliis) est dollarium, dollarii, n. W. B. 18 Kal. Febr. 2006 19.15 UTC

Ita, aput Conventiculum Lexintonianum solemus dicere "Vel Dollarium vel Thalarus"" (sed iam vidi alias praeter has figuras in operibus Novae Aetatis) --Iustinus 22:07, 15 Ianuarii 2006 (UTC)Reply

Dollarium CFA recensere

Diligenter atque severe movenda ad paginam Dollarium Civitatum Foederatarum Americae seu CFA dollarium. --Alex1011 13:38, 13 Martii 2007 (UTC)Reply

Quippe recte dicis...confiteor inclinationem meam...annos habitabam in CFA...modo putamus Americanus aequare CFA. Move, certe.--Ioshus (disp) 13:43, 13 Martii 2007 (UTC)Reply

Cur "dollarium"? recensere

Cur "dollarium" Latine nobis, vocabulum neutri generis adhibentibus, dicendum est, cum omnia nomina singulorum nummorum ("sestertii", "denarii" et ceterorum), quod sciam, generis masculini sint? MARCVS 11:36, 25 Novembris 2010 (UTC)Reply

Nomen non finximus. 'dollarium' dicit Traupman (cum 'dollarus'), Minkova et Tunberg (cum 'talerus'), et Morgan (cum 'dollarus' et 'thalerus'). Nec fuerunt omnia nomina generis masculini; fuit miliarense n., drachma f., tetradrachmum n., siliqua f., etc. —Mucius Tever 23:09, 25 Novembris 2010 (UTC)Reply

Tibi pro responsione tua, Muci, gratias ago. Erravi "omnia" dicendo et minam necnon talentum, de quibus etiam apud Plautum legere possumus, ad alia addere potes, sed de ratione proprie Latina intellegendi et loquendi cogitabam, sicut ex sermone Latinorum genuino patet. Reverentia ab eis adhibita, exempli gratia, erga genera grammatica vocabulorum Graecorum nihil valet cum de "dollar" agitur. Dollaro vel dollario masculino ergo adhuc faveo. Qui autem "talerus" dicunt recte faciunt, meo iudicio. MARCVS 04:07, 26 Novembris 2010 (UTC)Reply

Revertere ad "Dollarium Civitatum Foederatarum".