Disputatio:Bengalurus

Latest comment: abhinc 4 annos by Iustinus in topic Nomen

Nomen recensere

Nullum fontem Latinum "Bengaluri" invenio. Archdiocesis autem appellatur Bangalorensis. Lesgles (disputatio) 17:32, 1 Septembris 2014 (UTC)Reply

Si recte intellegi, "Bengaluru" est forma localis huius nominis quae hodie in alias linguas Indiae (inter quas Anglicam) officialiter promovetur. Vide e.g. Hindica hi:बंगलौर, ubi in primá sententiá forma traditionalis Indica बंगलौर Bangalaur locum primum habet, forma localis बेंगलूरु Bengaluru locum alterum. Vide et Sanscritica sk:बेङ्गळूरु Beṅgaḷuru sine forma alternativa.
Mea mente, nisi fontem optimum pro "Bangalora" vel sim. reperimus, haud oportet tale nomen ad similitudinem formae deprecatae fingere. Pagina nostra aut fortasse ad "Bengaluru" movenda est, aut fortasse retinenda sine mutatione: Anna enim recentius verba Indica (praecipue Sanscritica) ad declinationes Latinas accommodari suasit (... ubi?) Andrew Dalby (disputatio) 11:42, 2 Septembris 2014 (UTC)Reply
Nomen autem nec Hindicum nec Sanscriticum est, sed Cannadica. Secundum paginam anglicam en:Bangalore, forma veterrima fuit "Bengaḷūru" (hoc est, quare titulus paginae Sanscriticae litteram inusitatam "ḷ" praebet, etiamsi pagina ipsa "l" ordinaria utitur). Sed Lesgles formam Latinam invenit qua utitur Ecclesia; eandem inveni in nominibus plurium animalium, sicut "Oligacanthorhynchus bangalorensis." Si nomen adiectivum est "bangalorensis," nomen substantivum est "Bangalorus" -- vel etiam "Bangalora," forma in pagina nostra Maximae Urbes Orbis Terrarum. Lingua illa Sanscritica saepissime "a" habet in loco aliarum litterarum vocalium; rerum biologicarum periti, ut mihi videtur, formam Sanscriticam acceperunt, et ecclesia eos secuta est. Nobis autem non necesse est nomen Cannadicum Latine Sanscritice scribere! Censeo ergo "Bengalurus" melius esse. A. Mahoney (disputatio) 13:17, 2 Septembris 2014 (UTC)Reply
Quod non debemus omnia Sancritizare, tibi assentior, et fortasse possumus in nota dicere, suffixum a nobis fictum fuisse. Quaestio ultima: cur Bengalur-us, nec -um, nec -a? Lesgles (disputatio) 17:39, 3 Septembris 2014 (UTC)Reply
Credo nomen generis masculi esse aliis linguis -- sed credo tantum; recte nescio. Linguae Cannadae omnino inexperta sum! Nomina urbium Latina autem saepe sunt generis feminei; si mavis "Bengalura" scribere, nihil contra dicam. A. Mahoney (disputatio) 12:37, 4 Septembris 2014 (UTC)Reply
Linguae non-Indoeuropaeae sunt aliquantum perplexae; tu magis scis quam ego. Ad tempus notam explicativam addidi, quam si mutare vis, muta! Lesgles (disputatio) 22:01, 5 Septembris 2014 (UTC)Reply

1855 Dictionarium Canarense Latinum ad usum Maïssurensis Catholici Seminarii[1][2][3] (cuius mentionem modo feci apud commentationem Disputatio:Lingua Cannadica), in tituli fronte praeconatur se editum esse "Bengalori." --Iustinus (disputatio) 22:37, 7 Decembris 2019 (UTC)Reply

Revertere ad "Bengalurus".