Aperire sectionem principem

Disputatio:Animal dilectum

There are no discussions on this page.

Salve. Demiro de grammatica nominum "delicia" et "dilectus". Estne "delicia" neutrum pluraliter et "dilectus" masculine declinatione quarta? Si ita est, habere commentatione bene esse potest.

Donatello (disputatio) 13:51, 21 Iulii 2013 (UTC).

Aliquid similis est in Norstedt lexico Latino-Suetico, sed de his verbis duobus non dicit de pet. Dicit vocabula tria "deliciae" (fpl), "delicia" (fsg), et "delicium" (nsg), atque sententias de creaturis vivis: "amores ac deliciae tuae Roscius", "passer, deliciae meae puellae", "amor et deliciae generis humani". Nam "dilectus" (-us, m) etiam adest in lexico.
Donatello (disputatio) 14:15, 21 Iulii 2013 (UTC).
Pro certo verbum "deliciae" (1a decl., plurale tantum) interdum "animal dilectum" indicare potest, sed rarius; multo saepius "homo dilectus"!
An distinguere possumus "deliciae", "delicium" etc., nescio. Unde nobis venit locutio "animal dilectum" (dilectum = pass. part., 2a decl.) nescio. Alii quid censetis? Andrew Dalby (disputatio) 15:21, 21 Iulii 2013 (UTC)
Ita. Deliciae plurale tantum est (nam delicia apud Vitruvium canalem aut cloacam quandam significat). Sed vocabulum deliciae non solum ad animalia sed etiam ad homines amoris dignos refertur. Dilectus autem conquisitionem militum significat. Itaque ambo lemmata repudienda sunt. Animal dilectum fonte extravicipaediano carere videtur. Lexicon Pitkärantae animal familiare praebet. Neander (disputatio) 17:06, 21 Iulii 2013 (UTC)
Donatello, si vocabula dilectus, -us et animal dilectum apud Vilborg repperisti, quaeso indices, sub quo lemmate Suecico. Ego keldjur, sällskapsdjur et älskningsdjur quaesivi sed frustra. Neander (disputatio) 17:24, 21 Iulii 2013 (UTC)
Non repperi de "dilectu" et "animal dilectum" in Lexico Vilborgiano. Iam his vocabulis tribus stabant commentatione. Invenire conor haec tria in Norstetii lexico Latino-Suetico, sed etiam frustra. Sed Lexico Vilborgiano dicit de pet vocabula duo: "animal domesticum" et "cicur bestia". Spero quaestionem tuam iuste intelligebam. :)
Donatello (disputatio) 13:19, 22 Iulii 2013 (UTC).
In meo lexico Vilborgiano (2009) lemma (uppslagsord) pet non repperi. Neander (disputatio) 16:37, 22 Iulii 2013 (UTC)
Mihi videtur locutionem Pitkärantae "animal familiare" sensum utilem praebere. Andrew Dalby (disputatio) 14:09, 22 Iulii 2013 (UTC)
Puto hanc locutionem melius sensum capere. Nam pet Anglicum et "animal domesticum" et "hominem dilectum" significat, itaque lexica in errorem inducere possunt. Lesgles (disputatio) 10:39, 12 Aprilis 2017 (UTC)
"Pet" in Cassell's et Traupman est deliciae tantum, atque in Cassell's amores. IacobusAmor (disputatio) 12:14, 12 Aprilis 2017 (UTC)
Revertere ad "Animal dilectum".