Disputatio:Amnestia internationalis

Latest comment: abhinc 12 annos by MARCVS in topic Deletio notae appellationis conversae

Amnestia Internationalis aut Venia Internationalis aut Amnesty International <--Massimo Macconi 06:00, 2 Martii 2009 (UTC)Reply

Prorsus non Amnesty International, meo iudicio, quia Latine loqui conari debemus et lingua Latina barbarismos, qui dicuntur, generaliter reicit. Amnesty International est quidem vox linguae Anglicae, ergo reicienda. Sed tamen lingua Latina in historia sua semper plurima vocabula Graeca excepit. Amnestia est verbum Graecum "oblivionem" in primo loco significans, sed etiam, praesertim recentioribus temporibus, quod in hodiernis linguis exprimitur verbis amnistie, amnistia, amnesty, etc. "Venia" est quidem verbum mere Latinum, sed solum, mea sententia, non accurate idem atque "amnestia" sibi vult; vocabulum Anglicum amnesty fortasse reddere potest cum additione aliorum verborum, exempli gratia "impunitas" vel "incolumitas". ¶ Si autem in interreti inspicies, invenies vocem Amnestiae Internationalis pluries iam dudum adhibitam esse, exempli gratia, a Radiophonia Finnica Generali et ab Ephemeride, diario interretiali. Inveniri etiam potest in aliis nuntiis Latine scriptis et interretialiter editis. --MARCVS 01:13, 7 Martii 2009 (UTC)Reply
Probe dicis, amice. Insuper, verba Amnesty International sunt ordine Anglica inversa, quia nomen adiectivum nomini substantivo plerumque antecedit, et solitus verborum ordo itaque erit International Amnesty. Ergo, ut haec proprietas linguistica servetur, recta locutio Latina quoque erit inversa, secundum consuetudinem Latinam, sic: Internationalis Amnestia. IacobusAmor 15:33, 6 Martii 2009 (UTC)Reply

Quaestio grammaticalis recensere

Rogo de grammatica huius rei: est rectum "Londinii, in urbe principe Britanniarum." (ubi "Londinii" redditur casu locativo et Londinium est urbs pinceps Britanniarum) vel "Londinii, urbi principi Britanniarum." (ubi et Londinii et "urbi pincipi" ambo redduntur in casu locativo")? Incertus sum sed prima versio mihi mala videtur.--Rafaelgarcia 13:04, 9 Martii 2009 (UTC)Reply

"A common noun in apposition with a Locative . . . is put in the Ablative, with or without the preposition in"; cum exemplis "Antiochīae, celebrī quondam urbe (Arch. 4), at Antioch, once a famous city" et "Albae cōnstitērunt, in urbe mūnītā (Phil. iv. 6), they halted at Alba, a fortified town" (Allen & Greenough #282.d). However: "When urbs, or oppidum, comes before [N.B.] the proper name . . . , the proposition must be used"; cum exemplis "In urbe Londiniō, in the city of London; ad urbem Athēnās, ex urbe Rōmā (Bradley's Arnold, #316.ii). IacobusAmor 14:01, 9 Martii 2009 (UTC)Reply
Gratias tibi Iacobe. Melius nunc scio consuetudinem huius rei.--Rafaelgarcia 14:26, 9 Martii 2009 (UTC)Reply

Deletio notae appellationis conversae recensere

Iam exstabant scripta Latina, quae vocem Amnestiae Internationalis testificarentur antequam commentatio de Amnestia Internationali crearetur. Vide exempli gratia: http://www.latinitatis.com/latinitas/audio/nuntii2.htm . MARCVS 12:46, 14 Novembris 2011 (UTC)Reply

Optime. Si talia reperis, utile erit fontem in pagina ipsa citare (sicut nunc in hac pagina feci). Gratias ago! Andrew Dalby (disputatio) 13:21, 14 Novembris 2011 (UTC)Reply

Et ego tibi gratias ago, Andrea. MARCVS 13:36, 14 Novembris 2011 (UTC)Reply

Revertere ad "Amnestia internationalis".